- HENRICUS Fridericus
- Fridericus HENRICUSfil. Vilhelmi Principis Arausionensis, Belgicae libertatis statoris, ex quarta eius coniuge Lodovica, Caspari Colinii Galliae Admiralii filia frater Mauritn Peincipis, rerum gestarum gloriâ celeberrimi, nat. est A. C. 1584. Inter armorum strepitus educatus, quantum otii suffurari potuit, literis et literatorum conversatiom dedit: Ephebos vix egreslus castris Mauritit se adiunxit, omnium eius periculorum ac victoriatum socius, re iu discrimen sum mum ad Neoportum Flandriae deductâ fratrem deserere, obsecratus licet, ut se meliori temporum articulo servatet, noluit. Induciatum tempore, Procerum decreto, liberando obsidione Brundsvico copias, et insequenti tempore, maiores in Palatinatum Principi auxiliares ipse duxit. Mautitio Exstincto summae rerum admotus, anno rerum mutationibus insigni A. C. 1629. Silvam-Ducis expugnavit, Vesaliam cepit, Velaviam purgavit; Bredam potro, Traiectum ad Mosam, Schenckianam arcem, partim occupavit, partim recepit etc. mari non minus victoriis, auspiciis suis, obtentis, gloriosus, Obiit vitae felicitatisque satur, nisi quod Antverpiae tecipiendae facultatem a suis civibus commodatam non esse ingemuit, A. C. 1647. Aet. 63. ex Amalia Solmensi Braunfelsia, Ioh. Alberti, Gulielmi, qui Patris successorei non diusuperfit; Ludovicae, quae Friderico Vilhelmo Electori Brandeburgico nupsit; Albertinae Agnetis, cui maritus obtigit Gulielmus Fridericus Com. Nassoviae et Dierziae, Praefectus Groningensis; Henriettae Catharinae, quam Enno Chaucorum Satrapa sibi iunxit, et Matiae, quae Ducis Simmerensis, haud pridem sine prole Exstincti (unde ditiones illae ad Electorem Palat. revolutae) uxor fuit, Pater. E quibus Gulielmus, ex Maria Brittannica, filia Caroli I. Mag. Britanniae Regis, fil. habuit postmodum Gulielmum Henricum Principem Arausion. qui matrimonio sibi iuxit Mariam Iacobi Eboracensis Ducis, siliam Caroli II. Mag. Brit. Regis ex fratre Neptem A. C. 1677. Ludovicus HENRICUS fil, Georgii, Ioh. Seniore rertio geniti, Sarae ponte nat. A. C. 1594. literis: peregtinationibus, militiâ exercitus, primogenitorum locum et praecipuam Comitum Nassoviae sedem Dillenburgum; cum oppidis territoriisqueve eo pertinentibus, obtinuit. Difficillimis remporibus Remp. sapienter rexit; Hanoviam a Caesareanis occupatam, uno die neque illo integro cepit, captam suae libertati et iusto Rectori restituit; pace per Germaniam restitutâ, concordiae inter suos et finitimos conservandae incubuit; Lyceum Herbornense, bellorum iniuriâ fere collapsum, restauravit, Profe sloribus longinquis e locis, ubi illos eruditionis famâ florere audierat, accitis; citeriorem Rheni ripam recrudescenti latrocinio liberavit. Uxorem duxit A. Aet. 21. Catharinam, Ludovici Com. Sayno-Witgenstenti filiam, Exstinctam A. C. 1651. e qua ei nati sunt Georgius Ludovicus, Ioh. Albertus, Henricus Gulielmus, Adolphus, Philippus, Anna Amalia, Elisaberha, Iuliana, Catharina, Ludovica et Magdalena; non ordinis nascendi, sed serûs hîc ratione habitâ. Horum e numero Anna Amalia, (nat. A. C. 1616.) uxor primo fuit Ludovici Com. Wiedani; exin Christiani Com. Sayn. Georgius Ludovicus, (nat. A. C. 1618. Den. A. C. 1656.) uxorem habuit Annam Augustam Brunfvicensem, ex ea pater Henrici supra memorati: Ludovica (nat. A. C. 1623. Den. A. C. 1666.) nupta fuit Ioh. Ludovico Com. Isenburgico: Adolphus (nat. A. C. 1629.) Elisabetham Carolam Holizapfeliam sibi iunxit. Ipse vero horum omnium Pater primus lineae suae Principale axioma intulit. Vide Cyriac. Leutul. saepius memorarum Geneal. Hist. Princip. Nassov. et Phil. Iac. Spener. Theatr. Nob. passim, inprimis part. I. p. 82. Vide quoque infra Ludovicus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.